monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149 > 70a
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXX <<<     >>> in Psalmum LXXI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Octo Decadas Novo Testamento Convenientes

1 PRAEFATIO.
2 Explicatis septem decadibus (sicut dictum est) in figuram Veteris Testamenti, nunc ad reliquas octo veniamus, quarum numerus plenissime nobis resurrectionis dominicae cognoscitur indicare mysterium, ut, his partibus diligenter inspectis, revera liber Psalmorum totius divinae Scripturae thesaurum complexus esse videatur. Nam licet sint omnia spiritualibus plena divitiis, et magnis illustrata luminibus, pene nullum tamen ex his (ut arbitror) volumen invenies, quod tantis rebus coelestibus doceatur esse completum. Nec moveat quod pars illa quam diximus ad sacramentum Testamenti Veteris pertinere, a beatitudine Domini Salvatoris sumit initium; et iterum in subsequentibus psalmis invenies quod primis constat temporibus actitatum. Quae omnino non debent adversa iudicari, quia et Vetus Testamentum de Novo plenum est, et Novum facit plerumque Veteris mentionem. Nunc ad titulum veniamus, qui interpretatione nominis sui ad Novi Testamenti noscitur pertinere mysterium, inscribitur enim:
Cassiodorus HOME